라틴어 문장 검색

Est enim natura siccus et calidus, et fluxum quidem corporis calore contrahit, humorem vero siccitate vel coercet vel exorbet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:2)
Igitur longinquitate temporis de utroque aliquid exorbente vinum meracius fit, mel aridius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:5)
In illud enim vacuum quod superne liquido caret aer advena incidit, qui tenuissimum quemque humorem elicit et exorbet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:2)
ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris humoris nactus est exorbet, et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:4)
omitto faucis, ex quibus te eripi vis, ne iudicio iniquo exsorbeatur sanguis tuus, quod sapienti negant accidere posse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 225:5)
Proca natus in illis praeda recens avium quinque diebus erat, pectoraque exsorbent avidis infantia linguis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권96)
Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti tartara caeruleosque implexae crinibus angues Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora atque Ixionii vento rota constitit orbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:10)
Prope est a timente, qui fatum segnis expectat, sicut ille ultra modum deditus vino est, qui amphoram exiccat et faecem quoque exorbet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 32:4)
Quorum quae vis quaeve proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae et quare sorores sint, et quare manibus implexis, et quare ridentes et iuvenes et virgines solutaque ac perlucida veste.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 23:1)
nam cum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceterae pendent.
(세네카, 행복론, Liber IV 31:1)
nodosa sortis verba et implexos dolos ac triste carmen alitis solvi ferae.
(세네카, 오이디푸스 2:11)
Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi, iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 849)

SEARCH

MENU NAVIGATION